Latin
72
Hippocrates, Hippocrates contractus 72
Unproofread scanNot analysed yet
378. Sputa ex angina subarida, crebra, cum tussi &lateris dolore educta, mortifera. Quin etiam quae inter potandum per tussim rejiciuntur, quaeque difficulter diglutiuntur, malum portendunt. Titulus 17. De Pleuritide &Peripneumonia. 379. INter pleuriticos quibus initio variae (πανA τεια. Dureto) sunt expuitiones (Foesio πάμπυοι, i. e. purulentae) ii tertio moriuntur aut sto, quos si evaserint, nec dum multo illis sit melius, 7. aut 9. aut 11. incipiunt suppurari. 381. Siccae pleuritides &sputi expertes, gravissimae. Terrificae autem in quibus dolorifica sursum sunt mala. [In magna pleuritide salutis desperatio esse solet, si nihil fiat, nihil appareat, quod systrophicae inflammationis laxitatem adferat, unde remissio sit gravissimorum symptomatum, quae ab eâ inflammatione dum viget, nascuntur. Systrophicae inflammationis laxitatem adferunt, fomentum, detractio Sanguinis, &liberalis ac libera sputi expurgatio, per quam ipsa pleuritis non rarò αυτομάτως quiescit. 382. Pleuritides graviores quae sine divulsionibus, quam quae cum divulsionibus contingunt. Σπάσματα indicant vehementem thoracis motum, validamque facultatis animalis in expectorando sputo contentionem Digited by Glogle 383.