# Hippocrates contractus 81

Hippocrates, Hippocrates contractus, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/81

478. Quae apoplecticis veniunt haemorrhoides, salutares, refrigerationes verò & torpores malum denunciant. 479. In apoplecticis ex magna spirandi molestia subortus sudor, mortem adfert. In his rursus, si febris accedat solutio contingit. Ultima pars hujus prognoseos non est Hippocraricae veritatis. 480. Apoplexia repentè oborta, solubilis, adveniente febre lenta, mortifera est. sFrustra ciendo humorem morbificum, quicquid enim humorem ciet, neque dissipat, neque exhaurit, oppressionem infert majorem, & gravioribus malis auget aegrotum. Titulus 25. De Melancholia & Mania. 483. QUibus (Melancholicis) à metu febris vacuo (vel cum refrigeratione) ad furorem egressio est, id febres cum sudoribus, & somni arctiores nec turbulenti exolvunt. 486. Quae cum silentio sunt mentis emotiones (cuσεσιις) inquietae, oculos circum agentes, ac spiritum sublime intrò vel foras ducentes, mortiferae; sed tamen diuturnas inferunt paraplegias, quin etiam furiosi evadunt hoc modo affecti. Quibus autem alvo turbata exacerbatio est, iis ferè sub crisin nigra ducuntur. De Phymate & Phlebotomia. 491. 7 Olores qui latus invadunt in febribus (meliùs sinè febribus) aequaliterque ibi sinè signis subsistunt, phlebotomia offendit.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
