# Hippocrates contractus 85

Hippocrates, Hippocrates contractus, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/85

Quae cum suspirio foras effertur spiratio, & colliquatio praeter rationem, gravidis abortum denunciant. 522. Salutare est muliebria non cohiberi: Nam inde veniunt epilepsiae: Quibusdam autem ventris longa profluvia; nonnullis etiam haemorrhoides. 523. Quae pariunt facilè, rigore subinde priùs correptae, iis à partu reliqua difficillima. 528. Uterinae duritates in alvo admodum dolorificae, crudeliter atque citò perniciosae. 531. Convulsionem solvunt muliebria (i. e. menstrua) quae primum aut statim apparent, atque id sinè febre. 534. Quae cum sopore & gravitate incidunt 517. cephalalgiae gravidis, pessime ipsas habent. His Prorrh. autem fortasse profuerit quippiam convulsionis ad 103. esse. 538. Antè partus subinde rigere, & citra dolorem parere, periculum indicat. 541. Horrore subinde tentatis, lassitudine & capitis gravitate conflictatis, muliebres purgationes erumpunt. 551. Sterilibus vomitio Sanguinis ad concipiendum prodest. 552. Oculorum caligines crebris apparentibus mensibus solvuntur. 554. Quae fiunt hystericis febre vacuis convulsiones, faciles: Sicuti Dorcadi. 555. Quibus à rigore febris est laboriosa, promoventur muliebria. His dolens cervix haemorthagiam ciet. De Vomitibus. 556. 7. Ortem adfert ruber vomitus, maximiMque si aegrè vomatur. 558. Vomitiones exiguae biliosae, malum denunciant; tum verò praecipuè, si pervigilio conflictentur aegri. 565.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
