# Hippocrates contractus 88

Hippocrates, Hippocrates contractus, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/88

Malum est etiam in acutis cum virescentes urinae sunt, nec in superficie tenus. (Vel nec in colore persistunt. 580. Pestifera autem est inter urinas, quae & hypostasin habet nigram, & ipsa quoque est nigra. Sed pueris pestifera est magis aquosa. Perniciosa est omnis urina quae clam emittitur. Peripneumonicis perniciosa est, quae initio coctionem habet, verum post quartum diem, tenuis evadit. 581. Pleuriticis urina eruenta, obscura cum varia hypostasi & indiscreta, ut plurimum intrà dies 14. mortem adfert. Sed illud confestim mortiferum est in pleuriticis urinam reddi porraceam cum nigra hypostasi aut furfuracea. 82. Quae emittitur urina habens pinguem hy(Abire secundum postasin, febrem denunciat. Duretum) cruenta verò circa initia reddita, morbi est longi, at perturbata cum sudore, recidivae; sicut & alba qualis est jumentorum, cephaQuae lalgiae, pelliculosa autem, convulsionis: verò sputiformes habent hypostases, aut limosas, rigorem denunciant. Quae aranearum telis similia quaedam habet, colliquationem; quae in erraticis febribus sunt nigrae nubeculae, quartanas denunciant. Decolores autem quae nigra ostentant enaeoremata, idque cum vigiliis & perturbata mente, phreniticae: Cinereae (vel potiùs lixivio similes) cum dysphaea sunt hydropificae. 583. Urina aquosa vel conturbata friabili asperitate, liquidam fore alvum denunciat. Quae verò admodum tenuis spissa evadit, fortasse erupturum sudorem indicat; jam autem erupisse, quae spumam in se ipsam insidentem habet. 585. Urina quae utilem habet hypostasin, & mox nion habet, laborem & mutationem ostendit: Quae autem perturbata, hypostasin habet, residens, rigorem circa crisin denunciat, fortasse etiam transitum in tertianam aut quartanam. 586. In pleuriticis, urina subrubra, quae hypostasin habet levem, securam crisin denunciat.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
