Latin
89
Hippocrates, Hippocrates contractus 89
Unproofread scanNot analysed yet
Subviridis autem (vel aliquantulum pallida) &florida cui est alba hypostasis citam quoque crisin ostendit. Sed admodum rubra &florida, quae viridem (pallidam) habet hypostasin, laevem, exactam, longi &valdè turbulenti est morbi, in alium transeuntis, non tamen funesti. Aquosa verò &alba quae similem crassioris farinae hypostasin rubram habet, dolorem &periculum denunciat: At quae viridis (pallida) rubram &instar crassioris farinae hypostasin habet, longi &periculosi est morbi. 588. Vesica intercepta quippiam habet convulsificum, idque cum alias, tum si accesserit cephalalgia; quae in his torpide exolvuntur, difficilia sunt, non tamen mortifera. Ac forte etiam aliquantulum decipiunt. 589. Renum repentè dolor obortus, cum urina suppressa, lapillos, aut crassam urinam meiendo reddendam ostendit. 592. In biliosis (Duretus in Ileosis) urina intercepta citam mortem adfert. 593. Urina in febre densitatem habens divulsam, morbi reversionem, aut sudorem portenlit. 594. In longis febribus, exiguis &erraticis, urinae tennes meiendo emissae, lienosae. 595. In febre interdum varias reddi urinas, longi est morbi. 597. Quibus urinae paucae &grumosae, febre non carentibus, tenuium copia ex his emissa pro dest.