# Hippocrates contractus 9

Hippocrates, Hippocrates contractus, HIPPOCRATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/9

HIPPOCRATES CONTRACTUS. SECTIO PRIMA. Hippocratis jus jurandum, oρκος. ER Apollinem Medicum & Aesculapium, Hygiamque & Panaceam jure jurando affirmo, me quantum viribus & judicio valuero, quod nunc juro, & ex Scripto spondeo plane observaturum, Praeceptorem quidem qui me hanc artem edocuit, Parentum loco habiturum, eique cum ad victum, tum etiam ad usum necessaria, grato animo communicaturum. Ejusque posteros apud me eodem loco quo germanos Fratres fore, eosque si hanc artem addiscere volent, absque mercede & Syngrapha edocturum; Praeceptionum quoque & auditionum totiusque reliquae disciplinae, cum meos & ejus qui me edocuit liberos, tum discipulos qui medico jure jurando nomen fidemque dederint participes facturum, aliorum praeVictus etiam rationem, quantum terea neminem. facultate & judicio consequi potero, aegris utilem me praescripturum, eosque ab omni noxa & injuria vindicaturum; neque cujusquam praecibus adductus, alicui medicamentum lethale propinabo, neque hujus rei Author ero, neque simili ratione mulieri pessum subdititium ad foetum corrumpendum exhibebo: sed castam & ab omni scelere puram, tum vitam, tum artem meam perpetuò prestabo. Neque verò calculo laborantes secabo, sed magistris ejus artis peritis id muneris concedam, in quamcunque autem domum ingressus fuero, ad aegrotantium salutem ingrediar, omnem injuriae inferendae & corruptelae suspicionem procul fugiens, tum vel maximè rerum venerearum cupiditatem, erga mulieres juxta ac viros, tum ingenuos, tum servos.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
