Latin
91
Hippocrates, Hippocrates contractus 91
Unproofread scanNot analysed yet
21 jectio, cum febre &alias. Prava quoque varia Sect. 4. &abundè colorata dejectio, &tanto pejor, quo colore formidanda magis, secus in pharmacia; tum namque periculo vacat, copia non exuperans. Nulla quae sua sponte movetur Sanguinis atri Durodejectio, in bonis ducenda; semper omnino petus. stifera est ac cita morte non rarò funesta. Nam Aph. 23 qui à morbo emacruerunt, cum nigra dejecerint, Sect. 4. postridie moriuntur. Sed mirum illud, ac pene dixerim miraculo apponendum, quod haemorrhoicus ater Sanguis tot commodis beat aegrotum, &idem dejectus augeat multis damnis, tantumque periculo vitae adjiciat, ut cita inde mors veniat. Tum illud etiam subit mirari, quod nigra dejectio sponte ducta, periculo &maleficio est apponenda; sperabili autem saluti ac beneficio, quam movet pharmacia convenienter praescripta. 611. Liquida dejectio in sopore &torpore detentis, pessima esse solet. Lethale etiam est, multum Sanguinem grumosum ex alvo effluere, itemque candidum &liquidum excrementum cum alvi tumore. 615. Exactè candicans dejectio in febre, non est judicii fausti. 616. Alvus perturbata, ut pauca saepissimè subducat, distendit buccas, rubores etiam faciei delet. 617. Stercoracea cum tensione dejectio, laborem alvi denunciat, at pituitosa facta protinus cum oris ventriculi dolore, dysenteriam fortè &lumborum dolorem. His distenta alvus, quae coacta &aegrè liquida reddit, ocyusque intumescit, habet aliquid convulsorium, iisdem novus subinde rigor, periculum creat. 618. Qui nigra egerunt, ii tenuibus &fri- 633 gidis sudoribus diffluunt. (Qui sunt mortis rudimenta.) 619. Alvus initio perturbata cum paucis urinis, labentibus inde diebus facta siccior, cum urinis tenuibus (crudis) &copiosis, abscessum in articulos praevidendum exhibet. (Si frigida causa est, calida aures petit.) 620.