# Hippocrates contractus 99

Hippocrates, Hippocrates contractus, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/99

Puer ubi in utero existit, manibus ad genas adhaeret, caputque pedibus proximum habet, neque certò dignoscere queas, etiamsi Puerum in utero videas; utrum caput sursum an deorsum vergat. Quando mulieri partus instat, tum se movente Puero, & manibus ac pedibus se jactante, membranam quandam abrumpi contingit. Quâ ruptâ, caeterae imbecilliores fiunt, primumque rumpuntur quae illam contingunt, deinde postrema. Ruptis autem membranis, faetus vinculo exolvitur, & agitatus foras prodit. Cum verò Puer prodit, utero dilatato, qui mollis est, vi sibi viam aperit, & in caput fertur, si secundum naturam exierit. Quamdiu autem in uteris manet (faetus) validior semper evadit, dum membranas decimo mense perrumpat, quando Matri partus instat. Quod si vis quaedam Puero contingat, etiam antè praefinitum tempus foras prodit: Quin etiam si alimento à Matre priùs destituatur, sic quoque antè tempus partio ingruit. At verò si quae ultra decem menses utero gestare sibi visae sunt (quod jam saepe audivi) sibi ipsis imponunt. Cur autem non longiore quam 10. mensium spatio faetum utero gestari contingat, referam. Post exactos 10. menses, ubi faetus grandior est, alimentum & incrementum, quod à matre demittitur, non amplius Puero sufficere potest: Quod in Sanguine enim dulcissimum est, ad se attrahit, simulque aliquantula lactis portione fruitur. Quae cum ipsi pauciora sint, puerque jam plenior factus, M. Google ctus, plus alimenti quam adsit, requirat, ipse se jactans, membranas disrumpit. Procreatur avis ex ovi luteo, alimentum verò & incrementum, quod in ovo est candidum. Quod omnibus qui animum adverterint conspituum esse potest.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
