# Historia Apollonii Regis Tyri 1.1-5

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.1-1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.1

1 In civitate Antiochia rex fuit quidam nomine Antiochus, a quo ipsa civitas nomen accepit Antiochia. Is habuit unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat.
Quae dum ad nubilem pervenisset aetatem et species et formositas cresceret, multi eam in matrimonium petebant et cum magna dotis pollicitatione currebant. Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniqua cupididate flamma concupiscentiae incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Qui cum luctatur cum furore, pugnat cum dolore, vincitur amore; excidit illi pietas, oblitus est se esse patrem et induit coniugem.
Sed cum sui pectoris vulnus ferre non posset, quadam die prima luce vigilans inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longe excedere iussit, quasi cum filia secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti filiae suae nodum virginitatis eripuit, perfectoque scelere evasit cubiculum. Puella vero stans dum miratur scelesti patris impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pavimento ceciderunt.
2 Subito nutrix eius introivit cubiculum. Ut vidit puellam flebili vultu, asperso pavimento sanguine, roseo rubore perfusam, ait: "Quid sibi vult iste turbatus animus?" Puella ait: "Cara nutrix, modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt nomina." Nutrix ignorans ait: "Domina, quare hoc dicis?" Puella ait: "Ante legitimam mearum nuptiarum diem saevo scelere violatam vides". Nutrix ut haec audivit atque vidit, exhorruit atque ait: "Quis tanta fretus audacia virginis reginae maculavit thorum?" Puella ait: "Impietas fecit scelus." Nutrix ait: "Cur ergo non indicas patri?" Puella ait: "Et ubi est pater?" Et ait: "Cara nutrix, si intellegis quod factum est: periit in me nomen patris. Itaque ne hoc scelus genitoris mei patefaciam, mortis remedium mihi placet. Horreo, ne haec macula gentibus innotescat."
Nutrix ut vidit puellam mortis remedium quaerere, vix eam blando sermonis conloquio revocat, ut a propositae mortis immanitate excederet, et invitam patris sui voluntati satisfacere cohortatur.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
