# Historia Apollonii Regis Tyri 1.100-103

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.100-1.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.100

Puella autem rediens de scola solito more fudit ampullam vini et ingressa monumentum posuit coronas supra, et dum invocat manes parentum suorum, villicus impetum fecit et aversae puellae capillos apprehendit et eam iactavit in terram. Et cum eam vellet percutere, ait ad eum puella: "Theophile, quid peccavi, ut manu tua innocens virgo moriar?" Cui villicus ait: "Tu nihil peccasti, sed pater tuus peccavit Apollonius, qui te cum magna pecunia et vestimentis regalibus reliquit Stranguillioni et Dionysiadi. "Quod puella audiens eum cum lacrimis deprecata est: "Vitae meae spes aut solatium, permitte me testari dominum!" Cui villicus ait: "Testare. Et deus ipse scit voluntate me hoc scelus non facere."
32 Itaque puella cum dominum deprecatur, subito advenerunt piratae et videntes hominem armata manu velle eam percutere, exclamaverunt dicentes: "Parce, barbare, parce et noli occidere! Haec enim nostra praeda est et non tua victima!" Sed ut audivit villicus vocem, eam dimittit et fugit et coepit latere post monumentum. Piratae applicantes ad litus tulerunt virginem et colligantes altum petierunt pelagus.
Villicus post moram rediit, et ut vidit puellam raptam a morte, deo gratias egit, quod non fecit scelus. Et reversus ad dominam suam ait: "Quod praecepisti, factum est; comple, quod mihi promiseras." Scelesta mulier ait: "Homicidium fecisti; insuper et libertatem petis? Revertere ad villam et opus tuum facito, ne iratos dominum et dominam sentias!" Villicus itaque, ut audivit, elevans ad caelum oculos dixit: "Tu scis, deus, quod non feci scelus. Esto iudex inter nos." Et ad villam suam abiit.
Tunc Dionysias apud semet ipsam consiliata pro scelere quod excogitaverat, quomodo possit facinus illud celare, ingressa ad maritum suum Stranguillionem sic ait: "Care coniunx, salva coniugem, salva filiam nostram. Vituperia in grandem me furiam concitaverunt et insaniam, subitoque aput me excogitavi dicens: 'Ecce iam sunt anni plus XIIII, ex quo nobis suus pater commendavit Tharsiam, et numquam salutarias nobis misit litteras: forsitan aut afflictione luctus est mortuus aut certe inter fluctus maris et procellas periit. Nutrix vero eius defuncta est. Nullum habeo aemulum. Tollam Tharsiam de medio et eius ornamentis nostram ornabo filiam.' Quod et factum esse scias. Nunc vero propter civium curiositatem ad praesens indue vestes lugubres, sicut ego facio, et falsis lacrimis dicamus eam subito dolore stomachi fuisse defunctam. Hic prope in suburbio faciamus rogum maximum, ubi dicamus eam esse positam."

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
