Latin
Lines 1.104-1.106
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.104-106
Not analysed yet
Stranguillio ut audivit, tremor et stupor in eum irruit, et ita respondit: "Equidem da mihi vestes lugubres, ut lugeam me, qui talem sum sortitus sceleratam coniugem. Heu mihi! Pro dolor!" inquit, "Quid faciam, quid agam de patre eius, quem primo cum suscepissem, cum civitatem istam a morte et periculo famis liberavit, meo suasu egressus est civitatem; propter hanc civitatem naufragium incidit, mortem vidit, sua perdidit, exitium penuriae perpessus est: a deo vero in melius restitutus malum pro bono quasi pius non excogitavit neque ante oculos illud habuit, sed omnia oblivioni ducens, insuper adhuc memor nostri in bono, fidem eligens, remunerans nos et pios aestimans, filiam suam nutriendam tradidit, tantam simplicitatem et amorem circa nos gerens, ut civitatis nostrae filiae suae nomen imponeret. Heu mihi, caecatus sum! Lugeam me et innocentem virginem, qui iunctus sum ad pessimam venenosamque serpentem et iniquam coniugem." Et in caelum levans oculos ait: "Deus, tu scis, quia purus sum a sanguine Tharsiae, et requiras et vindices illam in Dionysiade!" Et intuens uxorem suam ait: "Quo, inimica dei, celare poteris hoc nefandum facinus?"
Dionysias vero induit se et filiam suam vestes lugubres, falsasque fundit lacrimas et cives ad se convocat, quibus ait: "Carissimi cives, ideo vos clamavimus, quia spem luminum et labores et exitus annorum nostrorum perdidimus: id est, Tharsia, quam bene nostis, nobis cruciatus et fletus reliquit amarissimos; quam digne sepelire fecimus." Tunc pergunt cives, ubi figuratum fuerat sepulcrum a Dionysiade, et pro meritis ac beneficiis Apollonii, patris Tharsiae, fabricantes rogum ex aere conlato inscripserunt taliter: D. M. CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI BENEFICIIS TYRII APOLLONII.
33 Igitur qui Tharsiam rapuerunt, advenerunt in civitatem Mytilenam. Deponiturque inter cetera mancipia et venalis in foro proponitur. Audiens autem hoc leno, vir infaustissimus, nec virum nec mulierem voluit emere nisi Tharsiam puellam, et coepit contendere, ut eam emeret. Sed Athenagora nomine, princeps eiusdem civitatis, intelligens nobilem et sapientem et pulcherrimam virginem ad venalia positam, obtulit decem sestertia auri. Sed leno XX dare voluit. Athenagora obtulit XXX, leno XL, Athenagora L, leno LX, Athenagora LXX, leno LXXX, Athenagora LXXXX, leno in praesenti dat C sestertia auri et dicit: "Si quis amplius dederit, X dabo supra." Athenagora ait: "Ego si cum hoc lenone contendere voluero, ut unam emam, plurium venditor sum. Sed permittam eum emere, et cum ille eam in prostibulo posuerit, intrabo prior ad eam et eripiam nodum virginitatis eius vili pretio, et erit mihi ac si eam emerim."