# Historia Apollonii Regis Tyri 1.107-110

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.107-1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.107

Quid plura? Addicitur virgo lenoni, a quo introducitur in salutatorio, ubi habebat Priapum aureum gemmis et auro reconditum, et ait ad eam: "Adora numen praesentissimum meum." Puella ait: "Numquid Lampsacenus es?" Leno ait: "Ignoras, misera, quia in domum avari lenonis incurristi?" Puella vero, ut haec audivit, toto corpore contremuit et prosternens se pedibus eius dixit: "Miserere mei, domine, succurre virginitati meae! Et rogo te, ne velis hoc corpusculum sub tam turpi titulo prostituere!"
Cui leno ait: "Alleva te, misera: tu autem nescis, quia apud lenonem et tortorem nec preces nec lacrimae valent." Et vocavit ad se villicum puellarum et ait ad eum: "Cella ornetur diligenter, in qua scribatur titulus: Qui Tharsiam virginem violare voluerit, dimidiam auri libram dabit; postea vero singulos aureos populo patefit." Fecit villicus, quod iusserat ei dominus suus leno.
34 Tertia die antecedente turba cum symphoniacis ducitur ad lupanar. Sed Athenagora princeps affuit prior et velato capite ingreditur ad lupanar. Sed dum fuisset ingressus, sedit; et advenit Tharsia et procidit ad pedes eius et ait: "Miserere mei! Per iuventutem tuam te deprecor, ne velis me violare sub tam turpi titulo. Contine impudicam libidinem et audi casus infelicitatis meae vel originem stemmatum considera." Cui cum universos casus suos exposuisset, princeps confusus est et pietate ductus vehementer obstupuit et ait ad eam: "Erige te. Scimus fortunae casus: homines sumus. Habeo et ego filiam virginem, ex qua similem possum casum metuere." Haec dicens protulit XL aureos et dedit in manu virginis et dicit ei: "Domina Tharsia, ecce habes plus, quam virginitas tua expostulat. Advenientibus age similiter, quousque liberaberis." Puella vero profusis lacrimis ait: "Ago pietati tuae maximas gratias."
Quo exeunte collega suus affuit et ait: "Athenagora, quomodo tecum novicia?" Athenagora ait: "Non potest melius; usque ad lacrimas!" Et haec dicens eum subsecutus est. Quo introeunte insidiabatur, exitus rerum videre. Ingresso itaque illo Athenagora foris stabat. Solito more puella claudit ostium. Cui iuvenis ait: "Si salva sis, indica mihi, quantum dedit ad te iuvenis, qui ad te modo introivit?" Puella ait: "Quater denos mihi aureos dedit." Iuvenis ait: "Malum illi sit! Quid magnum illi fuisset, homini tam diviti, si libram auri tibi daret integram? Ut ergo scias me esse meliorem, tolle libram auri integram." Athenagora vero de foris stans dicebat: "Quantum plus dabis, plus plorabis!" Puella autem prostravit se ad eius pedes et similiter casus suos exposuit; confudit hominem et avertit a libidine. Et ait iuvenis ad eam: "Alleva te, domina! Et nos homines sumus, casibus subiacentes." Puella ait: "Ago pietati tuae maximas gratias."

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
