# Historia Apollonii Regis Tyri 1.111-114

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.111-1.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.111

35 Et exiens foris invenit Athenagoram ridentem et ait: "Magnus homo es! Non habuisti, cui lacrimas tuas propinares!" Et adiurantes se invicem, ne alicui proderent, aliorum coeperunt expectare exitum. Quid plura? Illis expectantibus per occultum aspectum omnes, quicumque inibant, dantes singulos aureos plorantes abscedebant.
Facta autem huius rei fine obtulit puella pecuniam lenoni dicens: "Ecce pretium virginitatis meae." Et ait ad eam leno: "Quantum melius est hilarem te esse et non lugentem! Sic ergo age, ut cotidie mihi latiores pecunias adferas." Item ait ad eum altera die: "Ecce pretium virginitatis meae, quod similiter precibus et lacrimis collegi, et custodio virginitatem meam." Hoc audito iratus est leno eo, quod virginitatem suam servaret, et vocat ad se vilicum puellarum et ait ad eum: "Sic te tam neglegentem esse video, ut nescias Tharsiam virginem esse? Si enim virgo tantum adfert, quantum mulier? Duc eam ad te et tu eripe nodum virginitatis eius!"
Statim eam vilicus duxit in suum cubiculum et ait ad eam: "Verum mihi dic, Tharsia, adhuc virgo es?" Tharsia puella ait: "Quamdiu vult deus, virgo sum." Vilicus ait: "Unde ergo his duobus diebus tantam pecuniam obtulisti?" Puella dixit: "Lacrimis meis, exponens ad omnes universos casus meos; et illi dolentes miserentur virginitati meae." Et prostravit se ad pedes eius et ait: "Miserere mei, domine, subveni captivae regis filiae!" Cumque ei universos casus suos exposuisset, motus misericordia ait ad eam: "Nimis avarus est iste leno; nescio, si tu possis virgo permanere."
36 Puella respondit: "Habeo auxilium studiorum liberalium, perfecte erudita sum; similiter et lyrae pulsum modulanter inlido. Iube crastina die in frequenti loco poni scamna, et facundia sermonis mei spectaculum praebeo; deinde plectro modulabor et hac arte ampliabo pecunias cotidie." Quod cum fecisset vilicus, tanta populi adclamatio tantusque amor civitatis circa eam excrebuit, ut et viri et feminae cotidie ei multa conferrent.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
