# Historia Apollonii Regis Tyri 1.127-144

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.127-1.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.127

Audiens haec puella constanter descendit in subsannio navis ad Apollonium et submissa voce salutavit eum dicens: "Salve, quicumque es, laetare. Non enim aliqua ad te consolandum veni polluta, sed innocens virgo, quae virginitatem meam inter naufragium castitatis inviolabiliter servo."
41 His carminibus coepit modulata voce canere:
"Per sordes gradior, sed sordis conscia non sum,
Sicut rosa in spinis nescit compungi mucrone.
Piratae me rapuerunt gladio ferientes iniquo
Lenoni nunc vendita numquam violavi pudorem.
Ni fletus et lucti et lacrimae de amissis inessent,
Nulla me melior, pater si nosset, ubi essem.
Regio sum genere et stirpe propagata piorum,
Sed contemptum habeo et iubeor adeoque laetari!
Fige modum lacrimis, curas resolve dolorum,
Redde oculos caelo et animum ad sidera tolle!
Aderit ille deus creator omnium et auctor;
Non sinit hos fletus casso dolore relinqui!"
Ad haec verba levavit caput Apollonius et vidit puellam, et ingemuit et ait: "O me miserum! Quamdiu contra pietatem luctor?" Erigens se ergo adsedit et ait ad eam: "Ago prudentiae et nobilitati tuae maximas gratias; consolationi tuae hanc vicem rependo, ut merito, quandoque si laetari mihi licuerit, te regni mei viribus relevem; et sic forsitan, ut dicis te regiis natalibus ortam, tuis te parentibus repraesento. Nunc ergo accipe aureos ducentos et ac si in lucem produxeris me, gaude. Vade; et rogo, ulterius non me appelles: recentem enim mihi renovasti dolorem."
Et acceptis ducentis aureis abscessit de illo loco. Et ait ad eam Athenagora: "Quo vadis, Tharsia? Sine effectu laborasti? Num potuimus facere misericordiam et subvenire homini interficienti se?" Et ait ad eum Tharsia: "Omnia, quaecumque potui, feci, sed datis mihi CC aureis rogavit, ut abscederem, asserens renovato luctus dolore cruciari."
Et ait ad eam Athenagora: "Ego tibi modo CCCC aureos dabo, tantum descende ad eum; refunde ei hos CC, quos tibi dedit; provoca eum ad lumen exire dicens ei: "Ego non pecuniam, salutem tuam quaero."
Et descendens Tharsia ad eum ait: "Iam si in hoc squalore permanere definisti, pro eo quod pecunia ingenti me honorasti, permitte me tecum in his tenebris miscere sermonem. Si enim parabolarum mearum nodos absolveris, vadem; sin aliter, refundam tibi pecuniam, quam mihi dedisti, et abscedam."

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
