Latin
Lines 1.14-1.18
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.14-18
Not analysed yet
8 Tunc iussit rex classes navium praeparari ad persequendum iuvenem. Sed moras facientibus his, qui classes navium praeparabant, devenit Apollonius civitatem Tharsiam.
Et deambulans iuxta litus visus est a quodam nomine Hellenico, cive suo, qui supervenerat ipsa hora. Et accedens ad eum Hellenicus ait: "Ave, rex Apolloni!" At ille salutatus fecit, quod potentes facere consueverunt: sprevit hominem plebeium. Tunc senex indignatus iterato salutavit eum et ait: "Ave, inquam, Apolloni, resaluta et noli despicere paupertatem nostram honestis moribus decoratam. Si enim scis, cavendum tibi est, si autem nescis, admonendus es. Audi, forsitan quod nescis, quia proscriptus es." Cui Apollonius ait: "Et quis patriae meae principem potuit proscribere?" Hellenicus ait: "Rex Antiochus." Apollonius ait: "Qua ex causa?" Hellenicus ait: "Quia quod pater est, tu esse voluisti." Apollonius ait: "Et quanti me proscripsit?" Hellenicus respondit: "Ut quicumque te vivum exhibuerit, centum auri talenta accipiat; qui vero caput tuum absciderit, accipiet ducenta. Ideoque moneo te: fugae praesidium manda."
Haec cum dixisset Hellenicus, discessit. Tunc iussit Apollonius revocari ad se senem et ait ad eum: "Rem fecisti optimam, ut me instrueres." Et iussit ei proferri centum talenta auri et ait: "Accipe, gratissimi exempli pauperrime, quia mereris; et puta te mihi caput a cervicibus amputasse et gaudium regi pertulisse. Et ecce habes pretium centum talenta auri, et puras manus a sanguine innocentis." Cui Hellenicus ait: "Absit, domine, ut huius rei causa praemium accipiam. Apud bonos enim homines amicitia praemio non conparatur." Et vale dicens discessit.
9 Post haec Apollonius dum deambularet in eodem loco supra litore, occurrit ei alius homo nomine Stranguillio. Cui ait Apollonius: "Ave, mi carissime Stranguillio." Et ille dixit: "Ave, domine Apolloni. Quid itaque in his locis turbata mente versaris?" Apollonius ait: "Proscriptum vides." Et Stranguillio ait: "Et quis te proscripsit?" Apollonius ait: "Rex Antiochus." Stranguillio ait: "Qua ex causa?" Apollonius ait: "Quia filiam eius, sed ut verius dicam, coniugem in matrimonium petivi. Sed, si fieri potest, in civitate vestra volo latere."
Stranguillio ait: "Domine Apolloni, civitas nostra pauper est et nobilitatem tuam ferre non potest: praeterea duram famem saevamque sterilitatem patimur annonae, nec est ulla spes salutis civibus nostris, sed crudelissima mors potius ante oculos nostros versatur."