# Historia Apollonii Regis Tyri 1.145-24

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.145-1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.145

At ille ne videretur pecuniam recipere, simul et cupiens a prudenti puella audire sermonem ait: "Licet in malis meis nulla mihi cura suppetit nisi flendi et lugendi, tamen, ut hortamento laetitiae caream, dic quod interrogatura es et abscede. Deprecor, ut fletibus meis spatium tribuas."
42 Et ait ad eum Tharsia:
"Est domus in terris, clara quae voce resultat.
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes.
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.
Si ergo, ut adseris, rex es in patria tua - nihil enim rege prudentius esse convenit -, solve mihi quaestionem."
Et agitans caput Apollonius ait: "Ut scias me non esse mentitum: domus, quae in terris resonat, unda est; hospes huius domus tacitus piscis est, qui simul cum domo currit."
Admiratur puella hinc in explanatione magna vere regem esse et acrioribus eum quaestionibus pulsat et ait:
"Dulcis amica ripae, semper vicina profundis,
Suave canens Musis, nigro perfusa colore
Nuntia sum linguae digitis signata magistri."
Et ait ad eam Apollonius: "Dulcis amica dei, quae cantus suos mittit ad caelum, canna est, ripae semper vicina, quia iuxta aquas sedes collocatas habet. Haec nigro perfusa colore nuntia est linguae, quod vox per eam transit."
Item ait ad eum puella:
"Longa feror velox, formosae filia silvae,
Innumera pariter comitum stipata caterva.
Curro vias multas, vestigia nulla relinquo."
Item agitans caput Apollonius ait ad eam: "O si liceret mihi longum deponere luctum, ostenderem tibi quae ignoras. Tamen respondeo quaestionibus tuis: miror enim te in tam tenera aetate talem prudentiam habere. Nam longa quae fertur arbor est navis, formosae filia silvae; fertur velox vento pellente, stipata catervis; currit vias multas, sed vestigia nulla relinquit."
Item puella inflammata prudentia quaestionum ait ad eum:
"Per totas aedes innoxius introit ignis:
Circumdat flammis hinc inde vallata, nec uror.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
