Latin
Lines 1.199-1.203
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.199-203
Not analysed yet
Audito clamore famuli currerunt, currit inter illos Athenagora princeps, et descendentibus illis in navem, invenerunt illum flentem prae gaudio super collum filiae suae et dicentem: "Ecce filia mea, quam lugeo, dimidium animae meae! Iam volo vivere. "Omnes prae gaudio cum eo flebant. Tunc erigens se Apollonius, proiectis vestibus lugubribus, indutus est vestibus mundissimis et omnes dixerunt: "O domine, quam similis est filia tua vobis! Si non esset aliud experimentum, sufficeret eius similitudo ad probandum eam esse filiam tuam!"
Tunc filia bis, ter, quater osculata est patrem et ait: "O pater, benedictus deus, qui mihi gratiam dedit, quod te videre potero, tecum vivere, tecum mori!" Et narravit ei, quomodo a lenone comparata et in lupanari esset posita, et quomodo deus virginitatem suam custodivit. Audiens haec Athenagora, timens scilicet, ne filiam alteri in uxorem daret, misit se ad pedes Apollonii dicens: "Adiuro te per deum vivum, qui te patrem filiae restituit, ne alteri filiam des in coniugem nisi mihi; sum enim princeps huius civitatis, meo auxilio virgo permansit et me duce te patrem agnovit."
Cui Apollonius ait: 'Non possum tibi esse contrarius, quia multa pro filia mea fecisti, et ideo opto, ut sit uxor tua. Et tunc restat, ut vindicem me a lenone. Pereat haec civitas!" At ubi auditum est ab Athenagora principe, in publico, in foro, in curia clamare coepit et dicere: "Currite, cives et nobiles, ne pereat ista civitas!"
46 Concursus magnus et ingens factus est, et tanta commotio fuit populi, ut nullus omnino domi remaneret, neque vir neque femina. Omnibus autem convenientibus dixit Athenagora: "Cives Mutilenae civitatis, sciatis Tyrium Apollonium huc venisse, et ecce classes navium properant cum multis armatis eversuris istam provinciam causa lenonis infaustissimi, qui Tharsiam ipsius emit filiam et in prostibulo posuit. Ut ergo salvetur ista civitas, mittatur, et vindicet se de uno infami, ut non omnes periclitemur."
His auditis populi ab auriculis eum comprehenderunt. Ducitur leno ad forum vinctis a tergo manibus. Fit tribunal ingens in foro, et induentes Apollonium regalem vestem deposito omni squalore luctus, quod habuit, atque detonso capite diadema imponunt ei et cum filia sua Tharsia tribunal ascendit. Et tenens eam in amplexu coram omni populo lacrimis impediebatur loqui.