# Historia Apollonii Regis Tyri 1.204-207

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.204-1.207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.204

Athenagora autem vix manu impetrat ad plebem, ut taceant. Quibus silentibus ait Athenagora: "Cives Mutilenae, quos repentina pietas in unum congregavit: videte Tharsiam a patre suo esse cognitam, quam leno cupidissimus ad nos expoliandos usque in hodiernum diem depressit; quae vestra pietate virgo permansit. Ut ergo plenius vestrae felicitati gratias referat, eius procurate vindictam."
At vero omnes una voce clamaverunt dicentes: "Leno vivus ardeat et bona omnia eius puellae addicantur!" Atque his dictis leno igni est traditus. Vilicus vero eius cum universis puellis et facultatibus Tharsiae virgini traditur. Cui ait Tharsia: "Redonavi tibi vitam, quia beneficio tuo virgo permansi." Cui donavit pro hoc beneficio ducenta talenta auri et libertatem. Deinde cunctis puellis coram se praesentatis dixit: "Quicquid de corpore vestro illi infausto contulistis, ut habeatis vobis, illud redonavi, et quia mecum verum tamen servistis, ex hoc iam mecum liberae estote."
47 Erigens ergo se Tyrius Apollonius his dictis populo alloquitur: "Gratias pietati vestrae refero, venerandi et piissimi cives, quorum longa fides pietatem praebuit et quietem tribuit et salutem et exhibuit gloriam. Vestrum est, quod fraudulenta mors cum suo luctu detecta est; vestrum est, quod virginitas nulla bella sustinuit; vestrum est, quod paternis amplexibus unica restituta est filia. Pro hoc tanto munere condono huic civitati vestrae ad restauranda omnia moenia auri talenta C." Et haec dicens eis in praesenti dari iussit. At vero cives accipientes aurum fuderunt ei statuam stantem et caput lenonis calcantem, filiam suam in dextro brachio tenentem, et in ea scripserunt: TYRIO APOLLONIO RESTITVTORI MOENIVM NOSTRORVM ET THARSIAE PVDICISSIME VIRGINITATEM SERVANTI ET CASVM VILISSIMVM INCVRRENTI VNIVERSVS POPVLVS OB NIMIVM AMOREM AETERNVM DECVS MEMORIAE DEDIT.
Quid multa? Intra paucos dies tradidit filiam suam Athenagorae principi cum ingenti honore ac civitatis laetitia.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
