# Historia Apollonii Regis Tyri 1.208-211

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.208-1.211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.208

48 Et exinde cum suis omnibus et cum genero atque filia navigavit, volens per Tharsum proficiscens redire ad patriam suam. Vidit in somnis quendam angelico habitu sibi dicentem: "Apolloni, dic gubernatori tuo, ad Ephesum iter dirigat; ubi dum veneris, ingredere templum Dianae cum filia et genero, et omnes casus tuos, quos a iuvenili aetate es passus, expone per ordinem. Post haec veniens Tharsos vindica innocentem filiam tuam."
Expergefactus Apollonius excitat filiam et generum et indicat somnium. At illi dixerunt: "Fac, domine, quod iubet." Ille vero iubet gubernatorem suum Ephesum petere. Perveniunt felici cursu. Descendens Apollonius cum suis templum Dianae petit, in quo templo coniunx eius inter sacerdotes principatum tenebat. Erat enim effigie satis decora et omni castitatis amore assueta, ut nulla tam grata esset Dianae nisi ipsa. Interveniens Apollonius in templum Dianae cum suis rogat sibi aperiri sacrarium, ut in conspectu Dianae omnes casus suos exponeret. Nuntiatur hoc illi maiori omnium sacerdotum, venisse nescio quem regem cum genero et filia cum magnis donis, talia volentem in conspectu Dianae recitare.
At illa audiens regem advenisse induit se regium habitum, ornavit caput gemmis et in veste purpurea venit, stipata catervis famularum. Templum ingreditur. Quam videns Apollonius cum filia sua et genero corruerunt ante pedes eius. Tantus enim splendor pulcritudinis eius emanabat, ut ipsam esse putarent deam Dianam.
Interea aperto sacrario oblatisque muneribus coepit in conspectu Dianae haec effari atque cum fletu magno dicere: "Ego cum ab adulescentia mea rex nobilis appellarer et ad omnem scientiam pervenissem, quae a nobilibus et regibus exercetur, regis iniqui Antiochi quaestionem exsolvi, ut filiam eius in matrimonio acciperem. Sed ille foedissima sorde sociatus ei, cuius pater a natura fuerat constitutus, per impietatem coniunx effectus est atque me machinabatur occidere. Quem dum fugio, naufragus factus sum et eo usque a Cyrenensi rege Archistrate susceptus sum, ut filiam suam meruissem accipere. Quae mecum ad regnum percipiendum venire desiderans, hanc filiam parvulam enixa est, quam coram te, magna Diana, praesentari in somnis angelo admonente iussisti. Postquam in navi eam peperit, emisit spiritum. Indui eam honestum regium dignumque habitum sepulturae et in loculum deposui cum XX sestertiis auri, ut ubi inventa fuisset, ipsa sibi testis esset, ut digne sepeliretur.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
