# Historia Apollonii Regis Tyri 1.212-216

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.212-1.216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.212

Hanc vero meam filiam commendavi iniquissimis hominibus Stranguillioni et Dionysiadi, et luxi in Aegypto per annos XIIII uxorem flens fortiter, et postea veni, ut filiam meam reciperem. Dixerunt mihi, quod esset mortua. Iterum cum redivivo involverer luctu, post matris atque filiae mortem cupienti exitum vitam mihi reddidisti."
49 Cumque haec et his similia Apollonius narrans diceret, mittit vocem magnam clamans uxor eius dicens "Ego sum coniunx tua Archistratis regis filia!" Et mittens se in amplexus eius coepit dicere: "Tu es Tyrius Apollonius meus, tu es magister, qui docta manu me docuisti, tu es, qui me a patre meo Archistrate accepisti, tu es, quem adamavi non libidinis causa, sed sapientiae ducem! Ubi est filia mea?" Et ostendit ei Tharsiam et dixit ei: "Ecce, haec est."
Sonat in tota Epheso, Tyrium Apollonium recognovisse suam coniugem, quam ipsi sacerdotem habebant. Et facta est laetitia omni civitati maxima, coronantur plateae, organa disponunter, fit a civibus convivium, laetantur omnes pariter. Et constituit loco suo ipsa sacerdotem, quae ei secunda erat et cara. Et cum omnium Ephesiorum gaudio et lacrimis, cum planctu amarissimo eo, quod eos relinqueret, vale dicens cum marito et filia et genero navem ascendit.
50 Et constituit in loco suo regem Athenagoram generum suum, et cum eodem et filia et coniuge et cum exercitu navigans Tharsum civitatem venit. Apollonius statim iubet comprehendere Stranguillionem et Dionysiadem, et sedens pro tribunali in foro adduci sibi illos praecepit. Quibus adductis coram omnibus Apollonius ait: "Cives beatissimi Tharsi, numquid Tyrius Apollonius alicui vestrum in aliqua re ingratus extitit?" At illi una voce clamaverunt dicentes: "Te regem, te patrem patriae et diximus et in perpetuum dicimus; pro te mori optavimus et optamus, cuius ope famis periculum vel mortem transcendimus. Hoc et statua tua a nobis posita in biga testatur."
Apollonius ait ad eos: "Commendavi filiam meam Stranguillioni et Dionysiadi suae coniugi; hanc mihi reddere nolunt." Stranguillio ait: "Per regni tui clementiam, quia fati munus implevit." Apollonius ait: "Videte, cives Tharsi, non sufficit, quantum ad suam malignitatem, quod homicidium perpetratum fecerunt: insuper et per regni mei vires putaverunt periurandum. Ecce ostendam vobis; ex hoc, quod visuri estis, et testimoniis vobis probabo." Et proferens filiam Apollonius coram omnibus populis ait: "Ecce, adest filia mea Tharsia!" Mulier mala, ut vidit eam, scelesta Dionysias imo corpore contremuit. Mirantur cives. Tharsia iubet in conspectu suo adduci Theophilum villicum. Quique cum adductus fuisset, ait ad eum Tharsia: "Theophile, si debitis tormentis et sanguini tuo cupis esse consultum et a me mereri indulgentiam, clara voce dicito, quis tibi allocutus est, ut me interficeres!" Theophilus ait: "Domina mea Dionysias."

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
