# Historia Apollonii Regis Tyri 1.217-219

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.217-1.219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.217

Tunc omnes cives, sub testificatione confessione facta et addita vera ratione confusi rapientes Stranguillionem et Dionysiadem tulerunt extra civitatem et lapidibus eos occiderunt et ad bestias terrae et volucres caeli in campo iactaverunt, ut etiam corpora eorum terrae sepulturae negarentur. Volentes autem Theophilum occidere, interventu Tharsiae non tangitur. Ait enim Tharsia: "Cives piissimi, nisi ad testandum dominum horarum mihi spatia tribuisset, modo me vestra felicitas non defendisset." Tum a praesenti Theophilo libertatem cum praemio donavit.
51 Itaque Apollonius pro hac re ad laetitiam populo addens munera restaurat universa. Thermas publicas, moenia, murorum turres restituens moratur ibi cum suis omnibus diebus XV. Postea vero vale dicens civibus navigat ad Pentapolim Cyrenaeam; pervenit feliciter. Ingreditur ad regem Archistratem, socerum suum. Et vidit Archistrates filiam cum marito et Tharsiam neptem suam cum marito; regis filios venerabatur, et osculo suscipit Apollonium et filiam suam, cum quibus iugiter integro uno anno laetatus est perdurans. Post haec perfecta aetate moritur in eorum manibus, dimittens medietatem regni sui Apollonio et medietatem filiae suae.
In illo tempore peractis omnibus iuxta mare deambulat Apollonius. Vidit piscatorem illum, a quo naufragus susceptus fuerat, qui ei medium suum dedit tribunarium, et iubet famulis suis, ut eum comprehenderent et ad suum ducerent palatium. Tunc, ut vidit se piscator trahi ad palatium, se putavit ad occidendum praeberi. Sed ubi ingressus est palatium, Tyrius Apollonius sedens cum sua coniuge eum ad se praecepit adduci et ait ad coniugem: "Domina regina et coniunx pudica, hic est paranymphus meus, qui mihi opem tribuit et, ut ad te venirem, iter ostendit." Et intuens eum Apollonius ait: "O benignissime vetule, ego sum Tyrius Apollonius, cui tu dedisti dimidium tuum tribunarium." Et donavit ei ducenta sestertia auri, servos et ancillas, vestes et argentum secundum cor suum, et fecit eum comitem, usque dum viveret.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
