# Historia Apollonii Regis Tyri 1.220-223

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.220-1.223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.220

Hellenicus autem qui, quando persequebatur eum rex Antiochus, indicaverat ei omnia et nihil ab eo recipere voluit, secutus est eum et procedenti Apollonio obtulit se et ei dixit: "Domine rex, memor esto Hellenici servi tui!" At ille adprehendens manum eius erexit eum et suscepit osculo; et fecit eum comitem et donavit illi multas divitias.
His rebus expletis genuit de coniuge sua filium, quem regem in loco avi sui Archistratis constituit. Ipse autem cum sua coniuge vixit annis LXXIIII et tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Cyrenensium; et quietam atque felicem vitam vixit cum coniuge sua. Peractis annis, quot superius diximus, in pace atque senectute bona defuncti sunt.
Explicit liber Apollonii
[The Latin text is from Historia Apollonii regis Tyri/Die Geschichte vom König Apollonius. Herausgegeben und übersetzt von Franz Peter Waiblinger. München 1994, with the permission of Franz Peter Waiblinger. For more information on this text, visit his homepage: Forum Didacticum ].

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
