# Historia Apollonii Regis Tyri 1.25-39

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.25-1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.25

Nuda domus est et nudus ibi convenit hospes."
Ait ad eam Apollonius: "Ego si istum luctum possem deponere, innocens intrarem per istum ignem. Intrarem enim balneum, ubi hinc inde flammae per tubulos surgunt; ubi nuda domus est, quia nihil intus habet praeter sedilia; ubi nudus sine vestibus ingreditur hospes."
Item ait ad eum puella:
"Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno.
Cum vento lucto, cum gurgite pugno profundo.
Scrutor aquas medias, imas quoque mordeo terras."
Respondit ei Apollonius: "Quae te sedentem in hac nave continet, ancora est, quae mucrone gemino ferro coniungitur uno; quae cum vento luctatur et cum gurgite profundo; quae aquas medias scrutatur, imas quoque morsu tenens terras."
Item ait ad eum puella:
"Ipsa gravis non sum, lymphae mihi pondus inhaeret.
Viscera tota tument patulis diffusa cavernis.
Intus lympha latet, sed non se sponte profundit."
Respondit ei Apollonius: "Spongia cum sit levis, aqua gravata tumet patulis diffusa cavernis, quae se non sponte profundit."
Item ait ad eum puella:
"Non sum compta comis et non sum compta capillis.
Intus enim mihi crines sunt, quos non videt ullus.
Me manibus mittunt manibusque remittor in auras."
Apollonius ait: "Hanc ego Pentapoli naufragus habui ducem, ut regi amicus efficerer. Nam sphaera est, quae non est vincta comis et non est nudata capillis, quia intus plena est; haec manibus missa manibusque remittitur."
Item ait ad eum puella:
"Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante."
Respondens Apollonius ait: "Nulla certa figura est speculo, quia mutatur aspectu; nulla peregrina figura, quia hoc ostendit, quod contra se habet."
Item ait puella ad eum:
"Quattuor aequales currunt ex arte sorores
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
