# Historia Apollonii Regis Tyri 1.40-198

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.40-1.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.40

Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt."
Et ait ad eam Apollonius: "Quattuor similes sorores forma et habitu rotae sunt, quae ex arte currunt quasi certantes; et cum sint sibi prope, nulla nullam potest contingere."
Item ait ad eum puella:
"Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes
Concordi fabrica quas unus conserit ordo.
Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras."
Et ait ad eam Apollonius: "Per deum te obtestor, ne ulterius me ad laetandum provoces, ne videar insultare mortuis meis. Nam gradus scalae alta petentes, aequales mansione manentes uno ordine conseruntur; et alta quicumque petunt, per eos comitantur ad auras."
44 Et his dictis ait: "Ecce habes alios centum aureos, et recede a me, ut memoriam mortuorum meorum defleam." At vero puella dolens tantae prudentiae virum mori velle, refundens aureos in sinum et adprehendens lugubrem vestem eius ad lucem conabatur trahere. At ille impellens eam conruere fecit. Quae cum cecidisset, de naribus eius sanguis coepit egredi, et sedens puella coepit flere et cum magno maerore dicere: "O ardua potestas caelorum, quae me pateris innocentem tantis calamitatibus ab ipsis cunabulis fatigari! Nam statim ut nata sum in mari inter fluctus et procellas, parturiens me mater mea secundis ad stomachum redeuntibus coagulato sanguine mortua est, et sepultura ei terrae denegata est. Quae tamen ornata a patre meo regalibus ornamentis et deposita in loculum cum viginti sestertiis auri Neptuno est tradita. Me namque in cunabulis posita, Stranguillioni impio et Dionysiadi eius coniugi a patre meo sum tradita cum ornamentis et vestibus regalibus, pro quibus usque ad necis veni perfidiam et iussa sum puniri a servo uno infami nomine Theophilo. At ille dum voluisset me occidere, eum deprecata sum, ut permitteret me testari dominum. Quem cum deprecor, piratae superveniunt, qui me vi auferunt et ad istam deferunt provinciam. Atque lenoni impio sum vendita."
45 Cumque haec et his similia puella flens diceret, in amplexu illius ruens Apollonius coepit flens prae gaudio ei dicere: "Tu es filia mea Tharsia, tu es spes mea unica, tu es lumen oculorum meorum, quo me consolatus sum, dum flens per quattuordecim annos matrem tuam lugeo. Iam laetus moriar, quia rediviva spes mihi est reddita." Alta voce clamabat dicens: "Currite, famuli, currite, amici, currite, omnes, et miseriae meae finem imponite! Inveni quam perdideram, scilicet unicam filiam meam."

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
