Latin
Lines 1.50-1.53
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.50-53
Not analysed yet
Sed quidam de senioribus iuxta regem discumbens, ut vidit iuvenem singula quaeque curiose conspicere, respexit ad regem et ait: "Bone rex, vide, ecce, cui tu benignitatem animi tui ostendis, bonis tuis invidet et fortunae!" Cui ait rex: "Amice, suspicaris male: nam iuvenis iste non bonis meis aut fortunae meae invidet, sed, ut arbitror, plura se perdidisse testatur." Et hilari vultu respiciens iuvenem ait: "Iuvenis, epulare nobiscum; laetare et gaude et meliora de deo spera!"
15 Et dum hortaretur iuvenem, subito introivit filia regis speciosa atque auro fulgens, iam adulta virgo; dedit osculum patri, post haec discumbentibus omnibus amicis. Quae dum oscularetur, pervenit ad naufragum. Retrorsum rediit ad patrem et ait: "Bone rex et pater optime, quis est hic iuvenis, qui contra te in honorato loco discumbit et nescio quid flebili vultu dolet?" Cui rex ait: "Hic iuvenis naufragus est et in gymnasio mihi servitium gratissime fecit; propter quod ad cenam illum invitavi. Quis autem sit aut unde, nescio. Sed si vis, interroga illum; decet enim te, filia sapientissima, omnia nosse. Et forsitan, dum cognoveris, misereberis illi."
Hortante igitur patre verecundissimo sermone interrogatur a puella Apollonius, et accedens ad eum ait: "Licet taciturnitas tua sit tristior, generositas autem tuam nobilitatem ostendit. Sed si tibi molestum non est, indica mihi nomen et casus tuos." Apollonius ait: "Si nomen quaeris, Apollonius sum vocatus; si de thesauro quaeris, in mari perdidi." Puella ait: "Apertius indica mihi, ut intelligam."
16 Apollonius vero universos casus suos exposuit et finito sermone lacrimas effundere coepit. Quem ut vidit rex flentem, respiciens filiam suam ait: "Nata dulcis, peccasti, quod, dum vis nomen et casus adolescentis agnoscere, veteres ei renovasti dolores. Ergo, dulcis et sapiens filia, ex quo agnovisti veritatem, iustum est, ut ei liberalitatem tuam quasi regina ostendas." Puella vero respiciens Apollonium ait: "Iam noster es, iuvenis, depone maerorem; et quia permittit indulgentia patris mei, locupletabo te." Apollonius vero cum gemitu egit gratias.