# Historia Apollonii Regis Tyri 1.54-59

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.54-1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.54

Rex vero videns tantam bonitatem filiae suae valde gavisus est et ait ad eam: "Nata dulcis, me salvum habeas. Iube tibi afferre lyram et aufer iuveni lacrimas et exhilara ad convivium." Puella vero iussit sibi afferri lyram. At ubi eam accepit, cum nimia dulcedine vocis cordarum sonos, melos cum voce miscebat. Omnes convivae coeperunt mirari dicentes: "Non potest esse melius, non esse dulcius plus isto, quod audivimus!"
Inter quos solus tacebat Apollonius. Ad quem rex ait: "Apolloni, foedam rem facis. Omnes filiam meam in arte musica laudant, quare tu solus tacendo vituperas?" Apollonius ait: "Domine rex, si permittis, dicam, quod sentio: filia enim tua in artem musicam incidit, sed non didicit. Denique iube mihi dari lyram, et statim scies, quod ante nesciebas." Rex Archistrates dixit: "Apolloni, ut intelligo, in omnibus es locuples."
Et induit statum et corona caput coronavit et accipiens lyram introivit triclinium. Et ita fecit, ut discumbentes non Apollonium, sed Apollinem existimarent. Atque ita facto silentio 'arripuit plectrum, animumque accomodat arti.' Miscetur vox cantu modulata cordis. Discumbentes una cum rege in laude clamare coeperunt et dicere: "Non potest melius, non potest dulcius!"
Post haec deponens lyram ingreditur in comico habitu et mirabili manu et saltu inauditas actiones expressit. Post haec induit tragicum: et nihilominus admirabiliter complacuit ita, ut omnes amici regis et hoc se numquam audisse testarentur nec vidisse.
17 Inter haec filia regis, ut vidit iuvenem omnium artium studiorumque esse cumulatum, vulneris saevo capitur igne. Incidit in amorem infinitum. Et finito convivio sic ait puella ad patrem suum: "Permiseras mihi paulo ante, ut, si quid voluissem, de tuo tamen, Apollonio darem, rex et pater optime!" Cui dixit: "Et permisi et permitto et opto."
Permisso sibi a patre, quod ipsa ultro praestare volebat, intuens Apollonium ait: "Apolloni magister, accipe indulgentia patris mei ducenta talenta auri, argenti pondera XL, servos XX et vestem copiosissimam." Et intuens famulos, quos donaverat, dixit: "Afferte quaequae promisi, et praesentibus omnibus exponite in triclinio!" Laudant omnes liberalitatem puellae. Peractoque convivio levaverunt se universi; vale dicentes regi et reginae discesserunt.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
