# Historia Apollonii Regis Tyri 1.6-8

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.6-1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.6

3 Qui cum simulata mente ostendebat se civibus suis pium genitorem, intra domesticos vero parietes maritum se filiae gloriabatur. Et ut semper impio toro frueretur, ad expellendos nuptiarum petitores quaestiones proponebat dicens: "Quicumque vestrum quaestionis meae propositae solutionem invenerit, accipiet filiam meam in matrimonium, qui autem non invenerit, decollabitur." Et si quis forte prudentia litterarum quaestionis solutionem invenisset, quasi nihil dixisset, decollabatur et caput eius super portae fastigium suspendebatur. Atqui plurimi undique reges, undique patriae principes propter incredibilem puellae speciem contempta morte properabant.
4 Et cum has crudelitates rex Antiochus exerceret, quidam adulescens locuples valde, genere Tyrius, nomine Apollonius, navigans attingit Antiochiam, ingressusque ad regem ita eum salutavit: "Ave, domine rex Antioche!" Et ait: "Quod pater pius es, ad vota tua festinus perveni; regio genere ortus peto filiam tuam in matrimonium." Rex ut audivit quod audire nolebat, irato vultu respiciens iuvenem sic ait ad eum: "Iuvenis, nosti nuptiarum condicionem?" At ille ait: "Novi et ad portae fastigium vidi." Rex ait: "Audi ergo quaestionem: scelere vehor, maternam carnem vescor, quaero fratrem meum, meae matris virum, uxoris meae filium: non invenio." Iuvenis accepta quaestione paululum discessit a rege; quam cum sapienter scrutaretur, favente deo invenit quaestionis solutionem; ingressusque ad regem sic ait: "Domine rex, proposuisti mihi quaestionem; audi ergo solutionem. Quod dixisti 'scelere vehor', non es mentitus: te respice. Et quod dixisti 'maternam carnem vescor', nec et hoc mentitus es: filiam tuam intuere."
5 Rex ut vidit iuvenem quaestionis solutionem invenisse, sic ait ad eum: "Erras, iuvenis, nihil verum dicis. Decollari quidem mereberis, sed habes triginta dierum spatium: recogita tecum. Et dum reversus fueris et quaestionis meae propositae solutionem inveneris, accipies filiam meam in matrimonium." Iuvenis conturbatum habebat animum, paratamque habens navem ascendit, tendit ad patriam suam Tyrum.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
