# Historia Apollonii Regis Tyri 1.60-64

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.60-1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.60

Ipse quoque Apollonius ait: "Bone rex, miserorum misericors, et tu, regina amatrix studiorum, valete." Et haec dicens respiciens famulos, quos illi puella donaverat, ait: "Tollite, famuli, haec quae mihi regina donavit: aurum, argentum et vestem; et eamus hospitalia quaerentes." Puella vero timens, ne amatum non videns torqueretur, respexit patrem suum et ait: "Bone rex, pater optime, placet tibi, ut hodie Apollonius a nobis locupletatus abscedat, et quod illi dedisti, a malis hominibus ei rapiatur?" Cui rex ait: "Bene dicis, domina; iube ergo ei dari unam zaetam, ubi digne quiescat." Accepta igitur mansione Apollonius bene acceptus requievit, agens deo gratias, qui ei non denegavit regem consolatorem.
18 Sed 'regina' sui 'iam dudum saucia cura' Apolloni figit in 'pectore vultus verbaque', cantusque memor credit 'genus esse deorum'. Nec somnum oculis nec 'membris dat cura quietem'. Vigilans primo mane irrumpit cubiculum patris. Pater videns filiam ait: "Filia dulcis, quid est quod tam mane praeter consuetudinem vigilasti?" Puella ait: "Hesterna studia me excitaverunt. Peto itaque, pater, ut me tradas hospiti nostro Apollonio studiorum percipiendorum gratia." Rex vero gaudio plenus iussit ad se iuvenem vocari. Cui sic ait: "Apolloni, studiorum tuorum felicitatem filia mea a te discere concupivit. Peto itaque, ut desiderio natae meae parueris, et iuro tibi per regni mei vires: quidquid tibi iratum abstulit mare, ego in terris restituam." Apollonius hoc audito docet puellam, sicuti et ipse didicerat.
Interposito brevi temporis spatio, cum non posset puella ulla ratione vulnus amoris tolerare, in multa infirmitate membra prostravit fluxa, et coepit iacere imbecillis in toro. Rex ut vidit filiam suam subitaneam valitudinem incurrisse, sollicitus adhibet medicos, qui temptantes venas tangunt singulas corporis partes, nec omnino inveniunt aegritudinis causas.
19 Rex autem post paucos dies tenens Apollonium manu forum petit et cum eo deambulavit. Iuvenes scolastici III nobilissimi, qui per longum tempus filiam eius petebant in matrimonium, pariter omnes una voce salutaverunt eum. Quos videns rex subridens ait illis: "Quid est hoc, quod una voce me pariter salutastis?" Unus ex ipsis ait: "Petentibus nobis filiam vestram in matrimonium tu saepius nos differendo fatigas: propter quod hodie una simul venimus. Elige ex nobis, quem vis habere generum."
Rex ait: "Non apto tempore me interpellastis; filia enim mea studiis vacat et prae amore studiorum imbecillis iacet. Sed ne videar vos diutius differre, scribite in codicellos nomina vestra et dotis quantitatem; et dirigo ipsos codicellos filiae meae, et illa sibi eligat, quem voluerit habere maritum." Illi tres itaque iuvenes scripserunt nomina sua et dotis quantitatem. Rex accepit codicellos anuloque suo signavit datque Apollonio dicens: "Tolle, magister, praeter tui contumeliam hos codicellos et perfer discipulae tuae: hic enim locus te desiderat."

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
