# Historia Apollonii Regis Tyri 1.65-69

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.65-1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.65

20 Apollonius acceptis codicellis pergit domum regiam et introivit cubiculum tradiditque codicellos. Puella patris agnovit signaculum. Quae ad amores suos sic ait: "Quid est, magister, quod sic singularis cubiculum introisti?" Cui Apollonius respondit: "Domina, es nondum mulier et male habes! Sed potius accipe codicellos patris tui et lege trium nomina petitorum." Puella vero reserato codicello legit, perlectoque nomen ibidem non legit, quem volebat et amabat. Et respiciens Apollonium ait: "Magister Apolloni, ita tibi non dolet, quod ego nubam?" Apollonius dixit: "Immo gratulor, quod habundantia horum studiorum docta et a me patefacta, deo volente et cui animus tuus desiderat, nubas." Cui puella ait: "Magister, si amares, utique doleres tuam doctrinam."
Et scripsit codicellos et signatos suo anulo iuveni tradidit. Pertulit Apollonius in forum tradiditque regi. Accepto codicello rex resignavit et aperuit illum. In quibus rescripserat filia sua: "Bone rex et pater optime, quoniam clementiae tuae indulgentia permittis mihi, dicam: illum volo coniugem naufragio patrimonio deceptum. Et si miraris, pater, quod tam pudica virgo tam impudenter scripserim: per ceram mandavi, quae pudorem non habet."
21 Et perlectis codicellis rex ignorans, quem naufragum diceret, respiciens illos tres iuvenes, qui nomina sua scripserant vel qui dotem in illis codicellis designaverant, ait illis: "Quis vestrum naufragium fecit?" Unus vero ex iis Ardalio nomine dixit: "Ego". Alius ait: "Tace, morbus te consumit nec salvus es, cum scio te coaetaneum meum et mecum litteris eruditum, et portam civitatis numquam existi! Ubi ergo naufragium fecisti?"
Et cum rex non inveniret, quis eorum naufragium fecisset, respiciens Apollonium ait: "Tolle, magister Apolloni, hos codicellos et lege. Potest enim fieri, ut, quod ego non inveni, tu intelligas, quia praesens fuisti."
Apollonius accepto codicello legit et, ut sensit se a regina amari, erubuit. Et rex tenens ei manum paululum secessit ab eis iuvenibus et ait: "Quid est, magister Apolloni, invenisti naufragum?" Apollonius ait: "Bone rex, si permittis, inveni." Et his dictis videns rex faciem eius roseo colore perfusam, intellexit dictum et ait gaudens: "Quod filia mea cupit, hoc est et meum votum. Nihil enim in huiusmodi negotio sine deo agi potest." Et respiciens illos tres iuvenes ait: "Certe dixi vobis, quia non apto tempore interpellastis. Ite, et dum tempus fuerit, mittam ad vos." Et dimisit eos a se.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
