Latin
Lines 1.89-1.94
Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri 1.89-94
Not analysed yet
Post paucos dies, ut cognovit eam regio genere esse ortam, adhibitis amicis in filiam suam sibi adoptavit. Ut rogavit cum lacrimis, ne ab aliquo contingeretur, exaudivit eam et inter sacerdotes Dianae feminas seclusit et collocavit, ubi omnes virgines inviolabiliter servabant castitatem.
28 Inter haec Apollonius cum navigat ingenti luctu, gubernante deo applicuit Tharsos, descendit ratem et petivit domum Stranguillionis et Dionysiadis. Qui cum eos salutavisset, omnes casus suos eis dolenter exposuit et ait: "Quantum in amissam coniugem flebam, tantum in servatam mihi filiam consolabor. Itaque, sanctissimi hospites, quoniam ex amissa coniuge regnum, quod mihi servabatur, nolo accipere neque reverti ad socerum, cuius in mari perdidi filiam, sed fungar potius opera mercatus, commendo vobis filiam meam: cum filia vestra nutriatur et eam cum bono et simplici animo suscipiatis atque patriae nomine eam cognominetis Tharsiam. Praeterea et nutricem uxoris meae nomine Lycoridem vobis commendo pariter et volo, ut filiam meam nutriat atque custodiat."
His dictis tradidit infantem, dedit aurum, argentum et pecunias nec non et vestes pretiosissimas, et iuravit fortiter nec barbam nec capillos nec ungues dempturum, nisi prius filiam suam nuptui traderet. At illi stupentes, quod tam graviter iurasset, cum magna fide se puellam educaturos promittunt. Apollonius vero commendata filia navem ascendit altumque pelagus petens ignotas et longinquas Aegypti regiones devenit.
29 Itaque puella Tharsia facta quinquennis traditur studiis artium liberalibus, et filia eorum cum ea docebatur: et ingenio et in auditu et in sermone et in morum honestate docentur.
Cumque Tharsia ad XIIII annorum aetatem venisset, reversa de auditorio invenit nutricem suam subitaneam valitudinem incurrisse, et sedens iuxta eam casus infirmitatis eius explorat. Nutrix vero eius elevans se dixit ei: "Audi aniculae morientis verba suprema, domina Tharsia; audi et pectori tuo manda. Interrogo namque te, quem tibi patrem aut matrem aut patriam esse existimas?"
Puella ait: "Patriam Tharsos, patrem Stranguillionem, matrem Dionysiadem." Nutrix vero eius ingemuit et ait: "Audi, domina mea Tharsia, stemmata originis tuorum natalium, ut scias, quid post mortem meam facere debeas. Est tibi patria Tyrus, pater nomine Apollonius, mater vero Archistratis regis filia. Dum mater tua enixa est, statim redeuntibus secundis praeclusoque spiritu ultimum fati signavit diem. Quam pater tuus facto loculo cum ornamentis regalibus et XX sestertiis auri in mare demisit, ut, ubi fuisset delata, ipsa testis sibi esset. Naves quoque luctantibus ventis cum patre tuo lugente et te in cunabulis posita pervenerunt ad hanc civitatem. His ergo hospitibus, Stranguillioni et Dionysiadi, te commendavit pariter cum vestimentis regalibus et sic votum faciens se neque capillos dempturum neque ungues, donec te nuptui traderet. Nunc ergo, post mortem meam, si quando tibi hospites tui, quos tu parentes appellas, forte aliquam iniuriam fecerint, ascende in forum, et invenies statuam patris tui Apollonii: apprehende statuam et proclama: 'Ipsius sum filia, cuius est haec statua!' Cives vero memores beneficiorum patris tui Apollonii liberabunt te e necessitate."