# Historia Apollonii Regis Tyri 1.95-99

Historia Apolloni, Historia Apollonii Regis Tyri, Lines 1.95-1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-apolloni/historia-apollonii-regis-tyri/1.95

30 Cui Tharsia ait: "Cara nutrix, testor deum, quod si fortasse aliqui casus mihi evenissent, antequam haec mihi referres, penitus ego nescissem stirpem nativitatis meae!" Et cum haec adinvicem confabularentur, nutrix in gremio puellae emisit spiritum. Puella vero corpus nutricis suae sepulturae mandavit, lugens eam anno. Et deposito luctu induit priorem dignitatem et petiit scolam suam et ad studia liberalia reversa non prius sumebat cibum, nisi primo monumentum intraret ferens ampullam vini et coronas. Et ibi manes parentum suorum invocabat.
31 Et dum haec aguntur, quodam die feriato Dionysias cum filia sua nomine Philomusia et Tharsia puella transibat per publicum. Videntes omnes cives speciem Tharsiae ornatam, omnibus civibus et honoratis miraculum apparebat, atque omnes dicebant: "Felix pater, cuius filia est Tharsia, illa vero, quae adhaeret lateri eius, multum turpis est atque dedecus."
Dionysias vero, ut audivit laudare Tharsiam et suam vituperare filiam in insaniae furorem conversa est. Et sedens sola coepit cogitare taliter: "Pater eius Apollonius, ex quo hinc profectus est, habet annos XIIII et nunquam venit ad suam recipiendam filiam nec nobis misit litteras. Puto, quia mortuus est aut in pelago periit. Nutrix vero eius decessit. Neminem habeo aemulum. Non potest fieri nisi ferro aut veneno tollam illam de medio; et ornamentis eius filiam meam ornabo."
Et dum haec secum cogitat, nuntiatur ei villicum venisse nomine Theophilum. Quem ad se convocans ait: "Si cupis habere libertatem cum praemio, tolle Tharsiam de medio." Villicus ait: "Quid enim peccavit virgo innocens?" Scelesta mulier ait: "Iam mihi non pares? Tantum fac, quod iubeo. Sin alias, sentias esse contra te iratos dominum et dominam." Villicus ait: "Et qualiter hoc potest fieri?" Scelesta mulier ait: "Consuetudo sibi est, ut mox cum de scola venerit, non prius cibum sumat, antequam monumentum suae nutricis intraverit. Oportet te ibi cum pugione abscondere, et eam venientem interfice et proice corpus eius in mare. Et cum adveneris et de hoc facto nuntiaveris, cum praemio libertatem accipies."
Villicus tulit pugionem et latere suo celat et intuens caelum ait: "Deus, ego non merui libertatem accipere nisi per effusionem sanguinis virginis innocentis?" Et haec dicens suspirans et flens ibat ad monumentum nutricis Tharsiae et ibi latuit.

---

Historia Apolloni, HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/histapoll.html.
