Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.3
Historia Augusta, Aelius 1.1-3
Not analysed yet
Diocletiano Augusto Aelius Spartianus suus sal.
I. 1 In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos, qui principum locum in hac statione, quam temperas, retentarunt, ut usque ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam, qui vel Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis tui sternere. 2 Quorum praecipue de Aelio Vero dicendum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus. 3 Et quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior esse quam fabula, de ipso iam loquar.
II. 1 Ceionius Commodus, qui et Aelius Verus appelatus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, 2 non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere, quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt, quasi quidam principum fili, visi et designati augustae maiestatis heredes. 3 Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso eum, qui primus sic appellatus est, doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, 4 vel quia mortua matre, sed ventre caeso, sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesiis et ultra humanum morem viguerit. 5 Certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit. 6 Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano ascitus in Aeliorum familiam, hoc est in Hadriani, transscriptus et appellatus est Caesar. 7 Huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt. 8 Maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. 9 Et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus est, disseremus. 10 Is enim liber debet omnia, quae ad stemma generis pertinent, continere, qui habet principem, de quo plura dicenda sunt.