Latin · ~3 min
55
Historia Augusta, Alexander Severus 55
Not analysed yet
Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque milites ad laudem verbis adduceret, fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diri- puerant et duces et ipsos milites habere iussisset. tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit.