# Alexander Severus 62

Historia Augusta, Alexander Severus, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/alexander-severus/62

Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant. Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros qui non quieta morte oppetissent. tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in bello periret, sed res eum fefellit; nam et gladio barbarico et scurrae barbari manu, verum non in bello, sed belli tempore, periit.

---

Historia Augusta, Alexander Severus, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi018/phi2331.phi018.perseus-lat2.xml.
