Latin · ~11 min
1.9 to 1.10
Historia Augusta, Avidius Cassius 1.9-10
Not analysed yet
IX. 1 Antiochensis, qui Avidio Cassio consenserant, [non punivit], sed et his et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibus graviter iratus esset hisque spectacula sustulisset et multa alia civitatis ornamenta, quae postea reddidit. 2 Filios Avidii Cassii Antoninus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro, argento et gemmis cohonestaret. 3 Nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Druentiano liberam evagandi, ubi vellent, potestatem dedit. 4 Vixeruntque non quasi tyranni pignora, sed quasi senatorii ordinis in summa securitate, cum illis etiam in lite obici fortunam propriae vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui in eos petulantes fuissent. Quos quidem amitae suae marito commendavit. 5 Si quis autem omnem hanc historiam scire desiderat, legat Mari Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit, quae solus Marcus mortuo iam Vero egit. 6 Tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum est: 7 "Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet imperare. Audisse enim te arbitror, quod Veri statores de eo nuntiarent. 8 Veni igitur in Albanum, uttractemus omnia dis volentibus. nil timeas." 9 Hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam cupiens, quod ea conscia Cassius imperium sumpsisset. 10 Nam et ipsius epistula extat ad virum, qua urget Marcum, ut in eum graviter vindicet. 11 Exemplum epistulae Faustinae ad Marcum: "Ipsa in Albanumcras, ut iubes, mox veniam: tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos, istos rebelliones acerrime persequaris. 12 Male enim adsuevereunt et duces [et] milites, qui nisi opprimuntur, oppriment." X. 1 Item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: "Mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione Celsi si hortata est, ut pietatem primum circa suos servaret, sic circa alienos. 2 Non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et filios. 3 Commodus noster vides in qua aetate sit. Pompeianus generet senior est et peregrinus. 4 Vide, quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis. 5 Noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. 6 Ipsa iter tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum venire non potui. 7 Sed si te Formis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrum aegritudinem poterit adiuvare. 8 Soteridam medicum in Formianum ut dimittas, rogo. Ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit adhibere. 9 Signatas mihi litteras Calpurnius dedit: ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut scis, fidelem. 10 Cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur."