Latin · ~5 min
1.11
Historia Augusta, Caracalla 1.11
Not analysed yet
XI. 1 Occidendi Getae multa prodigia extiterunt, ut in vita eius exponemus. 2 Nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secutisumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. 3 Eo sane tempore, quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contusis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praef. eius, gravis viri. 4 Aliqui contra dicunt praef. voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus. 5 Hic tamen omnium durissimus et, ut uno conplectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. 6 Habet Faustinae templum et divale nomen eripuit, 7 certe templum, quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soliincertum id esttemplum fecit.