Latin · ~7 min
1.1 to 1.2
Historia Augusta, Carus, Carinus et Numerian 1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Fato rem p. regi eamqu[a]e nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit. 2 nam cum ducta per tempora variis vel erecta[m] motibus vel adflicta[m], nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset, quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia <senatus ac populi> leges et gubernacula [senatus ac populo] temperante. 3 sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato {e} medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit, ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. 4 plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re p. ,qu<a>e recentibus confossa, vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum <conluvionem> caesa civilium membra sibimet vindicantium perpessa m<a>eruerit. II. 1 Nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varietates sit passa Romana, res p. ,inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. 2 et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei p. ,quae illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem p. atque unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit? 3 quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem. rel<i>gione munivit? 4 viguit ig<it>ur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res p. ,sed passa, tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. 5 adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam timeba<n>t boni. 6 reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrr<h>i, ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret.