Latin · ~8 min
1.8 to 1.9
Historia Augusta, Carus, Carinus et Numerian 1.8-9
Not analysed yet
VIII. 1 Ingenti apparatu et toti[u]s viribus Probi profligato magna ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamia<m> Carus cepit et <C>testifontem usque pervenit occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persi<ci> nomen emeruit. 2 verum cum avidus gloriae, pra<e>fecto suo maxime [i]urgente, qui et ipsi et filii<s> eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine interemptus est. 3 negari non potest eo tempore, quo perit, tantum fuisse subito tonitruum, ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur <a>egrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut diximus, tonitru exanimatus est. 4 Iulius Ca<l>purnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari [a]epistulam dedit. 5 inter cetera: 'cum', inquit,'Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret et <in tentorio iaceret>, tanti turbinis subito exorta tempestas est, ut caligarent omnia neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum [fulgurum] igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit. 6 subito enim conclamatum est imperatorem mortuum, et post illud praecipu[a]e tonitru<u>m, quo<d> cuncta terruerat. 7 his accessit quod cubiculari dolentes principis mortem incenderunt tentorium. unde su<b>it<o> fama emersit fulmine interemptum eum, quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum.' IX. 1 Hanc ego epistulam idcirco indidi, quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesifontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum, quod eos fines transgredi cuperet, qui fataliter constituti sunt. 2 sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda virtutibus. 3 licet plane ac licebit (per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit) Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor. 4 Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod, statim est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces, ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita s[i]ci<e>nter bella par<t>iendo contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim mili[ti]bus, captis diversi sex[s]us viginti milibus.