Latin · ~2 min
14
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 14
Not analysed yet
Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii, avus meus mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum. Cum, inquit, Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druiade quadam muliere rationem convictus sui cottidiani faceret, atque illa diceret, Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es, ioco non serio Diocletianus respondisse fertur, Tunc ero largus, cum fuero imperator. post quod verbum Druias dixisse fertur, Diocletiane, iocari noli, nam eris imperator cum Aprum occideris.