Latin · ~9 min
1.11 to 1.12
Historia Augusta, Commodus 1.11-12
Not analysed yet
XI. 1 Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. 2 Duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac ditavit. 3 Praef. praet. suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. Quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu <vario> genere leguminum coctorum. 4 Ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit. 5 Lavabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. 6 <adibat> deorum templa pollutus stupris et humano sanguine. 7 Imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. 8 Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. 9 Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in harenam Romanam procedere voluit. 10 Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepiteo gaudio, quasi acciperet triumphalia. 11 Iudum semper ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit. 12 Pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. 13 Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione conss. 14 Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo et Orfito consulibus. XII. 1 Adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII. kl. Invictas Pisone <et> Iuliano consulibus. 2 Profectus in Germaniam XIIII. kal. Aelias, ut postea nominavit. 3 Isdem conss. togam virilem accepit. 4 Cum patre appellatus imperator V. kal. Exsuperatorias Pollione iterum [a]et Apro <iterum> consulibus. 5 Triumphavit X. kal. Ian. isdem consulibus. 6 Iterum profectus III. non. Commodias Orfito et Rufo consulibus. 7 Datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI. kal. Romanas Praesente iterum consule. 8 Tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus est. 9 Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule. 10 Inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies, 11 item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. 12 Ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut <vel> elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.