# Commodus 1.15-16

Historia Augusta, Commodus, 1.15 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/commodus/1.15

XV. 1 Cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. 2 Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. 3 Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros advelans. 4 Habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae inpure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. 5 Commodianum etiam p. R. dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit. 6 Sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, in risum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat. 7 Urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam; quod factum esset, nisi Laetus praef. praet. Commodum deterruisset. 8 Appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus primus secutorum. XVI. 1 Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinita stella apparuit. 2 Vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. Et ante bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo ac tenebra in circo kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae. 3 De Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit negans se in Palatio posse dormire. 4 Ianus geminus sua sponte apertus est et Anubis simul acrum marmoreum moveri visum est. 5 Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. Bubo et iam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. 6 Ipse autem prodigium non leve sibi fecit: nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores, non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. 7 Galea eius bis per portam Libitinensem elata est. 8 Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenosquinos. Circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minueret. 9 Circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.

---

Historia Augusta, Commodus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/com.shtml.
