Latin · ~10 min
1.3 to 1.4
Historia Augusta, Commodus 1.3-4
Not analysed yet
III. 1 Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit. 2 Filium Salvi Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias. 3 Honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. 4 Appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita, ut non apparerent, subito deportavit. 5 Bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. 6 Romam ut redit, subactore suo Saotero post se in curru locato ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur. Etiam in orchestra hoc idem fecit. 7 Et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ad lupanaria volitavit. 8 Misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel acriminosis commendatos. 9 In senatus odium ita venit, ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque contemptu crudelis. IV. 1 Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti praetorii Tarruteni Paterni consilio. 2 Datum [n]autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo. 3 Qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens "Hunc tibi pugionem senatus mittit" detexit facinus fatuus nec implevit multis cum eo participantibus causam. 4 Post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. 5 Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam p(opulus) R(omanus) ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. 6 Id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit. 7 Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione summovit. 8 Post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur imperium. quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundu<m>, Paterni familiarissimum, qui epistolas imperatorias curarat, interfecit. 9 Domus praeterea Quintiliorum omnis extincta, quod Sextus Condi[ci]ani filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. 10 Interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis. 11 In exilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules. Et in multos alios varie saevitum est.