Latin · ~9 min
1.7 to 1.8
Historia Augusta, Commodus 1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis inpositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, esset occisus nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, 2 cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. 3 Cleander inter cetera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt. 4 In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit. 5 His occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum 6 et post eos sex simul ex consulibus, Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium Magnum cum suis, 7 atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. 8 Destinaverat et alios quattuor decem occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii sustinere non possent. VIII. 1 Inter haec Commodus senatu semet ridente, cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appelatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sylla. 2 Idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret. 3 Nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se etsuos interemit, <et> sororis Lucillae; 4 appellatus est Commodus etiam Brittannicus ab adulatoribus, cum Brittanni etiam imperatorem contra eum deligere voluerint. 5 Appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvium in amphitheatro occidisset; erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. 6 Fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit; qui furor dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus. 7 Voluit etiam in circo quadrigas agitare. 8 Dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit. 9 Et eo quidem tempore, quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.