# De Vita Hadriani 11

Historia Augusta, De Vita Hadriani, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/de-vita-hadriani/11

eorum numerus sciretur. laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales sollerter explorans, ut, si alicubi quippiam deesset, expleret, ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret. Ergo conversis regio more militibus Britanniam petiit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret. Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius familiarius se tunc egerant quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. unde non iniucundum est rem inserere, ex qua constet eum de amicis multa didicisse, nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit, cui ille: num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit? et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.

---

Historia Augusta, De Vita Hadriani, ed. David Magie, Susan Helen Ballou. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi001/phi2331.phi001.perseus-lat2.xml.
