# De Vita Hadriani 27

Historia Augusta, De Vita Hadriani, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/de-vita-hadriani/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/historia-augusta/de-vita-hadriani/27
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.perseus-lat2:27

In mortuum eum a multis multa sunt dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.

---

Historia Augusta, De Vita Hadriani, ed. David Magie, Susan Helen Ballou. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi001/phi2331.phi001.perseus-lat2.xml.
