# Divus Aurelianus 12

Historia Augusta, Divus Aurelianus, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/divus-aurelianus/12

Litterae de consulatu : Valerianus Augustus Aelio Xiphidio praefecto aerarii. Aureliano, cui consulatum detulimus, ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Atra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum, convivium autem publicum edi iubebis senatoribus et equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor. Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum quae ad tantum principem pertinerent, quaeso ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholii, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono:

---

Historia Augusta, Divus Aurelianus, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi026/phi2331.phi026.perseus-lat2.xml.
