# Divus Aurelianus 29

Historia Augusta, Divus Aurelianus, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/divus-aurelianus/29

De qua pauca saltem libet dicere, meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens : Sume purpuram, qualis apud nos est. sed hoc falsum fuit. nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisierunt tale genus purpurae nec tamen invenire potuerunt, dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur.

---

Historia Augusta, Divus Aurelianus, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi026/phi2331.phi026.perseus-lat2.xml.
