# Elagabalus 1.11-13

Historia Augusta, Elagabalus, 1.11 to 1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/elagabalus/1.11

XI. 1 Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces omnesque dignitates polluit ignobillitate hominum perditorum. 2 Cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promtus esset in venerem, erubescentibusque senibus exclamabat : "Erubuit, salva res est", silentium ac ruborem pro consensu ducens. 3 Addidit praeterea ipse, quae faceret, sine ullius pudoris velamento. 4 Postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia exquirere. 5 A quibus cum audiret congrua, gaudere coepit, dicens vere liberam vindemiam esse, quam sic celebreret. 6 Ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse conposuerat, et Graeca maxime. Horum pleraque Marius Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. 7 Erant amici inprobi et senes quidam et specie philosophi, qui caput reticulo componerent, qui inproba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. Quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores. XII. 1 Ad praefecturam praetorii saltorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae Claudium tonsorem. 2 Ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium inormitate membrorum. Ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium artificem. 3 Cum ingressus est vel castra vel curiam aviam suam Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret. 4 In conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum, cum bibisset, dabat. XIII. 1 Inter haec mal vitae inpudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum, ut Caesaris ei nomen abrogaretur. 2 Sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea conprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod inpudicus non esset. 3 Erat autem eidem consobrinus, ut quidam dicunt; a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini. 4 Nec defuit tamen furor usque ad exitium voti pessimi. Nam ei percussores immisit, et hoc quidem modo : 5 ipse secessit ad hortos Spei veteris, quasi contra nocuum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo iussitque, ut trucidaretur iuvenis optimus et rei p. necessarius; 6 misit et ad milites litteras, quibus iussit, ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro; 7 misit qui et in castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis; 8 misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent modo, vel in balneis vel veneno vel ferro.

---

Historia Augusta, Elagabalus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/helio.shtml.
