# Elagabalus 1.18-19

Historia Augusta, Elagabalus, 1.18 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/elagabalus/1.18

XVIII. 1 Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. 2 Quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina, quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira, probrosissima mulier et digna filio. 3 Cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum, ne umquam mulier senatum ingrederetur utique inferis eius caput dicaretur devovereturque, per quem id esset factum. 4 De huius vita multa in litteras missa sunt obscaena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui, quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse privatus diceret se Apicium, imperatorem vero <Neronem>, Othonem et Vitellium imitari. XIX. 1 Nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat. 2 Deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia, <alia> die venetum et deinceps exhiberet, semper varie per dies omnes aestivos. 3 Primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos, vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. 4 Et mastichatum et puleiatum et omnia haec, quae nunc luxuria retinet, primus invenit. 5 Nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius redidit. Denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. 6 Nec erat ei ulla vita nisi exquirere novas voluptates. Primus fecit de piscibus isicia, primus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et lucustis et cammaris et scillis. 7 Stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic ea deambulavit, idque omni florum genere, liliis, violis, hyacinthis et narcissis. 8 Hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. 9 Nec cubuit in accubitis facile nisi his, quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.

---

Historia Augusta, Elagabalus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/helio.shtml.
