# Elagabalus 1.34-35

Historia Augusta, Elagabalus, 1.34 to 1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/elagabalus/1.34

XXXIV. 1 Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio: ita nemo inre p. tum fuit, qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huius modi numquam tyrannicida dufuerit. 2 Sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt; 3 ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui, texi. 4 Deinde illud, quod clementiam tua solet dicere, credidi, esse respiciendum : "Imperatorem esse fortunae est." 5 Nam et minus boni reges fuerunt et pessimi. Agendum vero, quod pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni, quos ad regenmdi necessitatem vis fatalis adduxerit. 6 Et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit neque postea hoc nomen in re p. loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant : non nomen in illis primum fuit sed praenomen; 7 deinde, ut in plerisque libris invenio, Antoni dicti sunt, non Antonini. XXXV. 1 Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offere voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. 2 Scribere autem ordiar, qui post sequentur. quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius. 3 De quo vereor ad clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem inproborum, cum et apud alios clarum esse perspexerint. 4 His iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad pietatem tuam. 5 Te vero, Auguste venerabilis, multis paginis isdemque disertioribus illi prosequentur, quibus id felicior natura detulerit. 6 His addendi sunt Licinius, Severus, Alexander atque Maxentius, quorum omnium ius in dicionem tuam venit, sed ita ut nihil eorum virtuti derogetur. 7 Non enim ego id faciam, quod plerique scriptores solent, ut de his detraham, qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro.

---

Historia Augusta, Elagabalus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/helio.shtml.
